-
Ermanno Malaspina deposited Cicero Varsoviensis, XXX annis post – Cicero in Warsaw 30 Years Later in the group
Classical Tradition on Humanities Commons 4 years, 9 months ago Cum officium meum, quo brevi fungar, in hoc constet, quid inter has commentationes et illas, quae in septimo Colloquio Tulliano abhinc triginta annos Varsoviae habitae sint, intersit exquirere, a prooemiis ipsis incipiam: etiam anno MCMLXXXIX duo viri docti praefati sunt, Latine Marianus Plezia et Italice Italus Lana; nec est quin videat quam concinne a Catharina omnia hodierno die redintegrata sint. Itali autem Lana auditor discipulusque in Universitate Taurinensi fere iisdem annis eo studio fui ut et illo tempore et hodie eum virum doctum vitae meae magistrum putem.